Hľadaný výraz: Mt 11,7-19; Lk 7,24-35; Lk 16,16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
7 Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? 8 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. 9 Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. 10 Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te". 11 Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. 12 A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. 13 Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt; 14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. 15 Qui habet aures, audiat. 16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus 17 dicunt: “Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis”. 18 Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: “Daemonium habet!”; 19 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: “Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!”. Et iustificata est sapientia ab operibus suis ”.

24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? 25 Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. 27 Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. 28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo. 29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; 30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. 31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. 33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”; 34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”. 35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”.

16 Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.

1

mail   print   facebook   twitter